Metamorphoses — Liber XI
Carmine dum tali silvas animosque ferarumThreicius vates et saxa sequentia ducit,ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinispectora velleribus tumuli de vertice cernuntOrphea percussis sociantem carmina nervis. 5e quibus una leves iactato crine per auras,'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastamvatis Apollinei vocalia misit in ora,quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;alterius telum lapis est, qui missus in ipso 10aere concentu victus vocisque lyraeque estac veluti supplex pro tam furialibus ausisante pedes iacuit. sed enim temeraria crescuntbella modusque abiit insanaque regnat Erinys;cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens 15clamor et infracto Berecyntia tibia cornutympanaque et plausus et Bacchei ululatusobstrepuere sono citharae, tum denique saxanon exauditi rubuerunt sanguine vatis.ac primum attonitas etiamnum voce canentis 20innumeras volucres anguesque agmenque ferarummaenades Orphei titulum rapuere triumphi;inde cruentatis vertuntur in Orphea dextriset coeunt ut aves, si quando luce vagantemnoctis avem cernunt, structoque utrimque theatro 25ceu matutina cervus periturus harenapraeda canum est, vatemque petunt et fronde virentesconiciunt thyrsos non haec in munera factos.hae glaebas, illae direptos arbore ramos,pars torquent silices; neu desint tela furori, 30forte boves presso subigebant vomere terram,nec procul hinc multo fructum sudore parantesdura lacertosi fodiebant arva coloni,agmine qui viso fugiunt operisque relinquuntarma sui, vacuosque iacent dispersa per agros 35sarculaque rastrique graves longique ligones;quae postquam rapuere ferae cornuque minacesdivulsere boves, ad vatis fata recurrunttendentemque manus et in illo tempore primuminrita dicentem nec quicquam voce moventem 40sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illudauditum saxis intellectumque ferarumsensibus in ventos anima exhalata recessit.
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,te rigidi silices, te carmina saepe secutae 45fleverunt silvae, positis te frondibus arbortonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicuntincrevisse suis, obstrusaque carbasa pullonaides et dryades passosque habuere capillos.membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque 50excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne,flebile nescio quid queritur lyra, flebile linguamurmurat exanimis, respondent flebile ripae.iamque mare invectae flumen populare relinquuntet Methymnaeae potiuntur litore Lesbi: 55hic ferus expositum peregrinis anguis harenisos petit et sparsos stillanti rore capillos.tandem Phoebus adest morsusque inferre parantemarcet et in lapidem rictus serpentis apertoscongelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. 60
Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,cuncta recognoscit quaerensque per arva pioruminvenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit 65Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.
Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeusamissoque dolens sacrorum vate suorumprotinus in silvis matres Edonidas omnes,quae videre nefas, torta radice ligavit; 70quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta,traxit et in solidam detrusit acumina terram,utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,crus ubi commisit volucris sensitque teneri,plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: 75sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,exsternata fugam frustra temptabat, at illamlenta tenet radix exsultantemque coercet,dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,aspicit in teretes lignum succedere suras 80et conata femur maerenti plangere dextrarobora percussit, pectus quoque robora fiunt,robora sunt umeri; nodosaque bracchia verosesse putes ramos, et non fallare putando.
Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros 85cumque choro meliore sui vineta TimoliPactolonque petit, quamvis non aureus illotempore nec caris erat invidiosus harenis.hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant,at Silenus abest: titubantem annisque meroque 90ruricolae cepere Phryges vinctumque coronisad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheusorgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,hospitis adventu festum genialiter egit 95per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,et iam stellarum sublime coegerat agmenLucifer undecimus, Lydos cum laetus in agrosrex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit 100muneris arbitrium gaudens altore recepto.ille male usurus donis ait 'effice, quicquidcorpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'adnuit optatis nocituraque munera solvitLiber et indoluit, quod non meliora petisset. 105laetus abit gaudetque malo Berecyntius herospollicitique fidem tangendo singula temptatvixque sibi credens, non alta fronde virentemilice detraxit virgam: virga aurea facta est;tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; 110contigit et glaebam: contactu glaeba potentimassa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:Hesperidas donasse putes; si postibus altisadmovit digitos, postes radiare videntur; 115ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,unda fluens palmis Danaen eludere posset;vix spes ipse suas animo capit aurea fingensomnia. gaudenti mensas posuere ministriexstructas dapibus nec tostae frugis egentes: 120tum vero, sive ille sua Cerealia dextramunera contigerat, Cerealia dona rigebant,sive dapes avido convellere dente parabat,lammina fulva dapes admoto dente premebat;miscuerat puris auctorem muneris undis: 125fusile per rictus aurum fluitare videres.
Attonitus novitate mali divesque miserqueeffugere optat opes et quae modo voverat, odit.copia nulla famem relevat; sitis arida guttururit, et inviso meritus torquetur ab auro 130ad caelumque manus et splendida bracchia tollens'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit,'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!'mite deum numen: Bacchus peccasse fatentemrestituit pactique fide data munera solvit 135'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro,vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnemperque iugum nitens labentibus obvius undiscarpe viam, donec venias ad fluminis ortus,spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, 140subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxitflumen et humano de corpore cessit in amnem;nunc quoque iam veteris percepto semine venaearva rigent auro madidis pallentia glaebis. 145
Ille perosus opes silvas et rura colebatPanaque montanis habitantem semper in antris,pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,rursus erant domino stultae praecordia mentis.nam freta prospiciens late riget arduus alto 150Tmolus in ascensu clivoque extensus utroqueSardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphiset leve cerata modulatur harundine carmenausus Apollineos prae se contemnere cantus, 155iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.
Monte suo senior iudex consedit et auresliberat arboribus: quercu coma caerula tantumcingitur, et pendent circum cava tempora glandes.isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit 160'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat illebarbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)carmine delenit; post hunc sacer ora retorsitTmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.ille caput flavum lauro Parnaside vinctus 165verrit humum Tyrio saturata murice pallainstructamque fidem gemmis et dentibus Indissustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum;artificis status ipse fuit. tum stamina doctopollice sollicitat, quorum dulcedine captus 170Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
Iudicium sanctique placet sententia montisomnibus, arguitur tamen atque iniusta vocaturunius sermone Midae; nec Delius aureshumanam stolidas patitur retinere figuram, 175sed trahit in spatium villisque albentibus inpletinstabilesque imas facit et dat posse moveri:cetera sunt hominis, partem damnatur in unaminduiturque aures lente gradientis aselli.ille quidem celare cupit turpique pudore 180tempora purpureis temptat relevare tiaris;sed solitus longos ferro resecare capillosviderat hoc famulus, qui cum nec prodere visumdedecus auderet, cupiens efferre sub auras,nec posset reticere tamen, secedit humumque 185effodit et, domini quales adspexerit aures,voce refert parva terraeque inmurmurat haustaeindiciumque suae vocis tellure regestaobruit et scrobibus tacitus discedit opertis.creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus 190coepit et, ut primum pleno maturuit anno,prodidit agricolam: leni nam motus ab austroobruta verba refert dominique coarguit aures.
Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectusangustum citra pontum Nepheleidos Helles 195Laomedonteis Latoius adstitit arvis.dextera Sigei, Rhoetei laeva profundiara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:inde novae primum moliri moenia TroiaeLaomedonta videt susceptaque magna labore 200crescere difficili nec opes exposcere parvascumque tridentigero tumidi genitore profundimortalem induitur formam Phrygiaeque tyrannoaedificat muros pactus pro moenibus aurum.stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, 205perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.'non inpune feres' rector maris inquit, et omnesinclinavit aquas ad avarae litora Troiaeinque freti formam terras conplevit opesqueabstulit agricolis et fluctibus obruit agros. 210poena neque haec satis est: regis quoque filia monstroposcitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctamvindicat Alcides promissaque munera dictosposcit equos tantique operis mercede negatabis periura capit superatae moenia Troiae. 215nec, pars militiae, Telamon sine honore recessitHesioneque data potitur. nam coniuge Peleusclarus erat diva nec avi magis ille superbusnomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoticontigit haut uni, coniunx dea contigit uni. 220
Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae,concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annisacta patris vincet maiorque vocabitur illo.'ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes, 225Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,in suaque Aeaciden succedere vota nepotemiussit et amplexus in virginis ire marinae.
Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, 230portus erat; summis inductum est aequor harenis;litus habet solidum, quod nec vestigia servetnec remoretur iter nec opertum pendeat alga;myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis.est specus in medio, natura factus an arte, 235ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venirefrenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,vim parat, innectens ambobus colla lacertis; 240quod nisi venisses variatis saepe figurisad solitas artes, auso foret ille potitus;sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat;nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;tertia forma fuit maculosae tigridis: illa 245territus Aeacides a corpore bracchia solvit.inde deos pelagi vino super aequora fusoet pecoris fibris et fumo turis adorat,donec Carpathius medio de gurgite vates'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, 250tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro,ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.nec te decipiat centum mentita figuras,sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.'dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum 255admisitque suos in verba novissima fluctus.
Pronus erat Titan inclinatoque tenebatHesperium temone fretum, cum pulchra relictoNereis ingreditur consueta cubilia ponto;vix bene virgineos Peleus invaserat artus: 260illa novat formas, donec sua membra tenerisentit et in partes diversas bracchia tendi.tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis'exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heroset potitur votis ingentique inplet Achille. 265
Felix et nato, felix et coniuge Peleus,et cui, si demas iugulati crimina Phoci,omnia contigerant: fraterno sanguine sontemexpulsumque domo patria Trachinia tellusaccipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat 270Lucifero genitore satus patriumque nitoremore ferens Ceyx, illo qui tempore maestusdissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.quo postquam Aeacides fessus curaque viaquevenit et intravit paucis comitantibus urbem, 275quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,haut procul a muris sub opaca valle reliquit;copia cum facta est adeundi prima tyranni,velamenta manu praetendens supplice, qui sitquoque satus, memorat, tantum sua crimina celat 280mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agrose iuvet. hunc contra placido Trachinius oretalibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebinostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus;adicis huic animo momenta potentia, clarum 285nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando!quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,qualiacumque vides! utinam meliora videres!'et flebat: moveat tantos quae causa dolores,Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: 290'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnesterret aves, semper pennas habuisse putetis:vir fuit (etÆtanta est animi constantiaÆiam tumacer erat belloque ferox ad vimque paratus)nomine Daedalion. illo genitore creatis, 295qui vocat Auroram caeloque novissimus exit,culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendaeconiugiique fuit, fratri fera bella placebant:illius virtus reges gentesque subegit,quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. 300nata erat huic Chione, quae dotatissima formamille procos habuit, bis septem nubilis annis.forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo,videre hanc pariter, pariter traxere colorem. 305spem veneris differt in tempora noctis Apollo;non fert ille moras virgaque movente soporemvirginis os tangit: tactu iacet illa potentivimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. 310ut sua maturus conplevit tempora venter,alipedis de stirpe dei versuta propagonascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne,candida de nigris et de candentibus atraqui facere adsuerat, patriae non degener artis; 315nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)carmine vocali clarus citharaque Philammon.quid peperisse duos et dis placuisse duobuset forti genitore et progenitore nitentiesse satam prodest? an obest quoque gloria multis? 320obfuit huic certe! quae se praeferre Dianaesustinuit faciemque deae culpavit, at illiira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit.nec mora, curvavit cornu nervoque sagittaminpulit et meritam traiecit harundine linguam. 325lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;quam miser amplexans ego tum patriumque doloremcorde tuli fratrique pio solacia dixi,quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti 330accipit et natam delamentatur ademptam;ut vero ardentem vidit, quater impetus illiin medios fuit ire rogos, quater inde repulsusconcita membra fugae mandat similisque iuvencospicula crabronum pressa cervice gerenti, 335qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visusplus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.effugit ergo omnes veloxque cupidine letivertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,cum se Daedalion saxo misisset ab alto, 340fecit avem et subitis pendentem sustulit alisoraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,virtutem antiquam, maiores corpore vires,et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnessaevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' 345
Quae dum Lucifero genitus miracula narratde consorte suo, cursu festinus anheloadvolat armenti custos Phoceus Onetoret 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsumcladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, 350pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;ille refert 'fessos ad litora curva iuvencosadpuleram, medio cum Sol altissimus orbetantum respiceret, quantum superesse videret,parsque boum fulvis genua inclinarat harenis 355latarumque iacens campos spectabat aquarum,pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;nant alii celsoque exstant super aequora collo.templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto: 360Nereides Nereusque tenent (hos navita pontiedidit esse deos, dum retia litore siccat);iuncta palus huic est densis obsessa salictis,quam restagnantis fecit maris unda paludem:inde fragore gravi strepitans loca proxima terret, 365belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit,oblitus et spumis et sparsus sanguine rictusfulmineos, rubra suffusus lumina flamma.qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,acrior est rabie: neque enim ieiunia curat 370caede boum diramque famem finire, sed omnevulnerat armentum sternitque hostiliter omne.pars quoque de nobis funesto saucia morsu,dum defensamus, leto est data; sanguine litusundaque prima rubet demugitaeque paludes. 375sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,arma capessamus coniunctaque tela feramus!'dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,sed memor admissi Nereida conligit orbam 380damna sua inferias exstincto mittere Phoco.induere arma viros violentaque sumere telarex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabatire, sed Alcyone coniunx excita tumultuprosilit et nondum totos ornata capillos 385disicit hos ipsos colloque infusa mariti,mittat ut auxilium sine se, verbisque precaturet lacrimis, animasque duas ut servet in una.Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosquepone metus! plena est promissi gratia vestri. 390non placet arma mihi contra nova monstra moveri;numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris,arce focus summa, fessis nota grata carinis:ascendunt illuc stratosque in litore tauroscum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento 395ore ferum, longos infectum sanguine villos.inde manus tendens in aperti litora ponticaeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantisflectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex 400accepit veniam. sed enim revocatus ab acricaede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,donec inhaerentem lacerae cervice iuvencaemarmore mutavit: corpus praeterque coloremomnia servavit, lapidis color indicat illum 405iam non esse lupum, iam non debere timeri.nec tamen hac profugum consistere Pelea terrafata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illicsumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
Interea fratrisque sui fratremque secutis 410anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,ad Clarium parat ire deum; nam templa profanusinvia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.consilii tamen ante sui, fidissima, certam 415te facit, Alcyone; cui protinus intima frigusossa receperunt, buxoque simillimus orapallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.ter conata loqui, ter fletibus ora rigavitsingultuque pias interrumpente querellas 420'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentemvertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?iam potes Alcyone securus abesse relicta?iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, 425non etiam metuam, curaeque timore carebunt.aequora me terrent et ponti tristis imago:et laceras nuper tabulas in litore vidiet saepe in tumulis sine corpore nomina legi.neve tuum fallax animum fiducia tangat, 430quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortescontineat ventos, et, cum velit, aequora placet.cum semel emissi tenuerunt aequora venti,nil illis vetitum est: incommendataque tellusomnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant 435excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.quo magis hos novi (nam novi et saepe paternaparva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.quod tua si flecti precibus sententia nullis,care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, 440me quoque tolle simul! certe iactabimur una,nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.'
Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetursidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; 445sed neque propositos pelagi dimittere cursus,nec vult Alcyonen in partem adhibere periclimultaque respondit timidum solantia pectus.non tamen idcirco causam probat; addidit illishoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: 450'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuroper patrios ignes, si me modo fata remittant,ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.'his ubi promissis spes est admota recursus,protinus eductam navalibus aequore tingui 455aptarique suis pinum iubet armamentis;qua rursus visa veluti praesaga futurihorruit Alcyone lacrimasque emisit obortasamplexusque dedit tristique miserrima tandemore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est; 460ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducuntordinibus geminis ad fortia pectora remosaequalique ictu scindunt freta: sustulit illaumentes oculos stantemque in puppe recurvaconcussaque manu dantem sibi signa maritum 465prona videt redditque notas; ubi terra recessitlongius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;haec quoque ut haut poterat spatio submota videri,vela tamen spectat summo fluitantia malo; 470ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectumseque toro ponit: renovat lectusque torusqueAlcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.
Portibus exierant, et moverat aura rudentes:obvertit lateri pendentes navita remos 475cornuaque in summa locat arbore totaque malocarbasa deducit venientesque accipit auras.aut minus, aut certe medium non amplius aequorpuppe secabatur, longeque erat utraque tellus,cum mare sub noctem tumidis albescere coepit 480fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.'ardua iamdudum demittite cornua' rectorclamat 'et antemnis totum subnectite velum.'hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam: 485sponte tamen properant alii subducere remos,pars munire latus, pars ventis vela negare;egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,aspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fateturscire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve:tanta mali moles tantoque potentior arte est.quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, 495undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.fluctibus erigitur caelumque aequare videturpontus et inductas aspergine tangere nubes;et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, 500sternitur interdum spumisque sonantibus albet.ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppiset nunc sublimis veluti de vertice montisdespicere in valles imumque Acheronta videtur,nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, 505suspicere inferno summum de gurgite caelum.saepe dat ingentem fluctu latus icta fragoremnec levius pulsata sonat, quam ferreus olimcum laceras aries balistave concutit arces,utque solent sumptis incursu viribus ire 510pectore in arma feri protentaque tela leones,sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,ibat in alta ratis multoque erat altior illis;iamque labant cunei, spoliataque tegmine ceraerima patet praebetque viam letalibus undis. 515ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,inque fretum credas totum descendere caelum,inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.vela madent nimbis, et cum caelestibus undisaequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, 520caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.discutiunt tamen has praebentque micantia lumenfulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.dat quoque iam saltus intra cava texta carinaefluctus; et ut miles, numero praestantior omni, 525cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,spe potitur tandem laudisque accensus amoreinter mille viros murum tamen occupat unus,sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,vastius insurgens decimae ruit impetus undae 530nec prius absistit fessam oppugnare carinam,quam velut in captae descendat moenia navis.pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,quam solet urbs aliis murum fodientibus extra 535atque aliis murum trepidare tenentibus intus.deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,funera quos maneant, hic votis numen adorat 540bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollensposcit opem; subeunt illi fraterque parensque,huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;Alcyone Ceyca movet, Ceycis in orenulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, 545gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad orasrespicere inque domum supremos vertere vultus,verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontusfervet, et inducta piceis e nubibus umbraomne latet caelum, duplicataque noctis imago est. 550frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,frangitur et regimen, spoliisque animosa superstesunda, velut victrix, sinuataque despicit undas;nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsossede sua totos in apertum everterit aequor, 555praecipitata cadit pariterque et pondere et ictumergit in ima ratem; cum qua pars magna virorumgurgite pressa gravi neque in aera reddita fatofuncta suo est, alii partes et membra carinaetrunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, 560fragmina navigii Ceyx socerumque patremqueinvocat heu! frustra, sed plurima nantis in oreAlcyone coniunx: illam meminitque refertque,illius ante oculos ut agant sua corpora fluctusoptat et exanimis manibus tumuletur amicis. 565dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.ecce super medios fluctus niger arcus aquarumfrangitur et rupta mersum caput obruit unda.Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses 570illa luce fuit, quoniamque excedere caelonon licuit, densis texit sua nubibus ora.
Aeolis interea, tantorum ignara malorum,dinumerat noctes et iam, quas induat ille,festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, 575ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,ante tamen cunctos Iunonis templa colebatproque viro, qui nullus erat, veniebat ad arasutque foret sospes coniunx suus utque rediret, 580optabat, nullamque sibi praeferret; at illihoc de tot votis poterat contingere solum.
At dea non ultra pro functo morte rogarisustinet utque manus funestas arceat aris,'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis, 585vise soporiferam Somni velociter aulamexstinctique iube Ceycis imagine mittatsomnia ad Alcyonen veros narrantia casus.'dixerat: induitur velamina mille colorumIris et arquato caelum curvamine signans 590tecta petit iussi sub nube latentia regis.
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,quo numquam radiis oriens mediusve cadensvePhoebus adire potest: nebulae caligine mixtae 595exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.non vigil ales ibi cristati cantibus orisevocat Auroram, nec voce silentia rumpuntsollicitive canes canibusve sagacior anser;non fera, non pecudes, non moti flamine rami 600humanaeve sonum reddunt convicia linguae.muta quies habitat; saxo tamen exit ab imorivus aquae Lethes, per quem cum murmure labensinvitat somnos crepitantibus unda lapillis.ante fores antri fecunda papavera florent 605innumeraeque herbae, quarum de lacte soporemNox legit et spargit per opacas umida terras.ianua, ne verso stridores cardine reddat,nulla domo tota est, custos in limine nullus;at medio torus est ebeno sublimis in antro, 610plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,quo cubat ipse deus membris languore solutis.hunc circa passim varias imitantia formasSomnia vana iacent totidem, quot messis aristas,silva gerit frondes, eiectas litus harenas. 615
Quo simul intravit manibusque obstantia virgoSomnia dimovit, vestis fulgore reluxitsacra domus, tardaque deus gravitate iacentesvix oculos tollens iterumque iterumque relabenssummaque percutiens nutanti pectora mento 620excussit tandem sibi se cubitoque levatus,quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,pax animi, quem cura fugit, qui corpora durisfessa ministeriis mulces reparasque labori, 625Somnia, quae veras aequent imitamine formas,Herculea Trachine iube sub imagine regisAlcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit,Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis 630vim poterat, labique ut somnum sensit in artus,effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
At pater e populo natorum mille suorumexcitat artificem simulatoremque figuraeMorphea: non illo quisquam sollertius alter 635exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;adicit et vestes et consuetissima cuiqueverba; sed hic solos homines imitatur, at alterfit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus 640nominat; est etiam diversae tertius artisPhantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;regibus hi ducibusque suos ostendere vultusnocte solent, populos alii plebemque pererrant. 645praeterit hos senior cunctisque e fratribus unumMorphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnuseligit et rursus molli languore solutusdeposuitque caput stratoque recondidit alto.
Ille volat nullos strepitus facientibus alis 650per tenebras intraque morae breve tempus in urbempervenit Haemoniam, positisque e corpore pennisin faciem Ceycis abit sumptaque figuraluridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur 655barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
tum lecto incumbens fletu super ora profusohaec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,an mea mutata est facies nece? respice: noscesinveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! 660nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!occidimus! falso tibi me promittere noli!nubilus Aegaeo deprendit in aequore navemauster et ingenti iactatam flamine solvit,oraque nostra tuum frustra clamantia nomen 665inplerunt fluctus.Ænon haec tibi nuntiat auctorambiguus, non ista vagis rumoribus audis:ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec meindeploratum sub inania Tartara mitte!' 670adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illacrederet esse sui (fletus quoque fundere verosvisus erat), gestumque manus Ceycis habebat.ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertosper somnum corpusque petens amplectitur auras 675exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.'voce sua specieque viri turbata soporemexcutit et primo, si sit, circumspicit, illic,qui modo visus erat; nam moti voce ministriintulerant lumen. postquam non invenit usquam, 680percutit ora manu laniatque a pectore vestespectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:scindit et altrici, quae luctus causa, roganti'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit unacum Ceyce suo. solantia tollite verba! 685naufragus interiit: vidi agnovique manusquead discedentem cupiens retinere tetendi.umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta viriquevera mei. non ille quidem, si quaeris, habebatadsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat: 690pallentem nudumque et adhuc umente capilloinfelix vidi. stetit hoc miserabilis ipsoecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint.'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,et ne me fugiens ventos sequerere rogabam. 695at certe vellem, quoniam periturus abibas,me quoque duxisses: multum fuit utile tecumire mihi; neque enim de vitae tempore quicquamnon simul egissem, nec mors discreta fuisset.nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, 700et sine me me pontus habet. crudelior ipsosit mihi mens pelago, si vitam ducere nitarlongius et tanto pugnem superesse dolori!sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquamet tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro 705si non urna, tamen iunget nos littera: si nonossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'plura dolor prohibet, verboque intervenit omniplangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum 710maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicitdumque notata locis reminiscitur acta fretumqueprospicit, in liquida, spatio distante, tuetur 715nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illudesset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota estet, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit 720'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actumfit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquaeadmotum terrae, iam quod cognoscere posset,cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una 725ora, comas, vestem lacerat tendensque trementesad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undisfacta manu moles, quae primas aequoris irasfrangit et incursus quae praedelassat aquarum. 730insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabatpercutiensque levem modo natis aera pennisstringebat summas ales miserabilis undas,dumque volat, maesto similem plenumque querellaeora dedere sonum tenui crepitantia rostro. 735ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,dilectos artus amplexa recentibus alisfrigida nequiquam duro dedit oscula rostro.senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undaetollere sit visus, populus dubitabat, at ille 740senserat: et tandem, superis miserantibus, amboalite mutantur; fatis obnoxius isdemtunc quoque mansit amor nec coniugiale solutumfoedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,perque dies placidos hiberno tempore septem 745incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcetAeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
Hos aliquis senior iunctim freta lata volantesspectat et ad finem servatos laudat amores: 750proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit'quem mare carpentem substrictaque crura gerentemaspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum)'regia progenies, et si descendere ad ipsumordine perpetuo quaeris, sunt huius origo 755Ilus et Assaracus raptusque Iovi GanymedesLaomedonque senex Priamusque novissima Troiaetempora sortitus; frater fuit Hectoris iste:qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,forsitan inferius non Hectore nomen haberet, 760quamvis est illum proles enixa Dymantis,Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Idafertur Alexiroe, Granico nata bicorni.oderat hic urbes nitidaque remotus ab aulasecretos montes et inambitiosa colebat 765rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.non agreste tamen nec inexpugnabile amoripectus habens silvas captatam saepe per omnesaspicit Hesperien patria Cebrenida ripainiectos umeris siccantem sole capillos. 770visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvumcerva lupum longeque lacu deprensa relictoaccipitrem fluvialis anas; quam Troius herosinsequitur celeremque metu celer urget amore.ecce latens herba coluber fugientis adunco 775dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;cum vita suppressa fuga est: amplectitur amensexanimem clamatque "piget, piget esse secutum!sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, 780a me causa data est! ego sim sceleratior illo,ni tibi morte mea mortis solacia mittam."dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,se dedit in pontum. Tethys miserata cadentemmolliter excepit nantemque per aequora pennis 785texit, et optatae non est data copia mortis.indignatur amans, invitum vivere cogiobstarique animae misera de sede volentiexire, utque novas umeris adsumpserat alas,subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. 790pluma levat casus: furit Aesacos inque profundumpronus abit letique viam sine fine retemptat.fecit amor maciem: longa internodia crurum,longa manet cervix, caput est a corpore longe;aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.' 795