Actus V

Plaute (250–184 a. C.)

Amphitruo

postquam pueros conspicatae, pergunt ad cunas citae.ego cunas recessim rusum uorsum trahere et ducere,metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acriuspersequi. postquam conspexit anguis ille alter puer,citus e cunis exsilít, facit récta in anguis impetum: 1115alteram altera prehendit eas manu perniciter.Am. mira memoras, nimi’ formidolosum facinus praedicas;nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.quid fit deinde? porro loquere. Br. puer ambo anguis enicat.dum haec aguntur, uoce clara exclamat uxorem tuam — 1120Am. quis homo ? Br. summus imperator diuom atque hominum Iuppiter.is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,eumque filium suom esse qui illas anguis uicerit;alterum tuom esse dixit puerum. Am. pol me hau paenitet,si licet boni dimidium mihi diuidere cum Ioue. 1125abi domum, iube uasa pura actutum adornari mihi,ut Iouis supremi multis hostiis pacem expetam.ego Teresiam coniectorem áduocabo et consulamquid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.sed quid hoc? quam ualide tonuit. di, opsecro uostram fidem. 1130

ii Ivppiter

Iv. Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tíbi et tuis:nihil est quod timeas. hariolos, haruspicesmitte omnis; quae futura et quae facta eloquar,multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.primum omnium Alcumenae usuram corporis 1135cepi, et concubitu grauidam feci filio.

tu grauidam item fecisti, quóm in exercitumprofectu’s: uno partu duos peperit simul.eorum alter, nostro qui est susceptus semine,suis factis te inmortali adficiet gloria. 1140tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiamredi: hau promeruit quam ob rem uitio uorteres;mea ui subactast facere. ego in caelum migro.—

iii Amphitrvo

Am. faciam ita ut iubes et te oro promissa ut serues tua.ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem. 1145

nunc, spectatores, Ioui’ summi caussa clare plaudite.