Dittochæon

Aurelius Prudentius Clemens (348–413)

EVA columba fuit tunc candida; nigra deindefacta per anguinum malesuada fraude venenumtinxit et innocuum maculis sordentibus Adam;dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.

Fratrum sacra Deus nutu distante duorumaestimat accipiens viva et terrena refutans.rusticus invidia pastorem sternit: in Abelforma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.

Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcamore columba refert ramum viridantis olivae.corvus enim ingluvie per foeda cadavera captushaeserat; illa datae revehit nova gaudia pacis.

Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambraearmentale senis protexit culmen; in istarisit Sarra casa subolis sibi gaudia seraferri et decrepitum sic credere posse maritum.

Abraham mercatus agrum, cui conderet ossaconiugis, in terris quoniam peregrina moraturiustitia atque fides: hoc illi milibus emptumspelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.

Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoniper somnum visae portendunt dispare formauberis atque famis duo per septennia tempusinstare; hoc solvit patriarcha interprete Christo.

venditus insidiis fratrum puer ipse vicissimcratera in farris sacco clam praecipit abdi,utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallaxproditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.

Sentibus involitans Deus igneus ore coruscoconpellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum.ille capit iussus virgam; fit vipera virga.solvit vincla pedum; properat Pharaonis ad arcem.

Tutus agit vir iustus iter vel per mare magnum,ecce Dei famulis scissim freta rubra dehiscunt,cum peccatores rabidos eadem freta mergant.obruitur Pharao, patuit via libera Moysi.

Fumat montis apex divinis ignibus, in quoscripta decem verbis saxorum pagina Moysitraditur; ille suos suscepta lege revisit,forma sed his vituli solus deus et deus aurum.

Panibus angelicis albent tentoria patrum,certa fides facti: tenet urceus aureus eximservatum manna; ingratis venit altera nubesatque avidos carnis saturat congesta coturnix.

Fervebat via sicca heremi serpentibus atris,iamque venenati per vulnera livida morsuscarpebant populum, sed prudens aere politumdux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.

Aspera gustatu populo sitiente lacunatristificos latices stagnanti felle tenebat.Moyses sanctus ait: lignum date, gurgitem in istumconicite, in dulcem vertentur amara saporem.

Devenere viri Moysi duce, sex ubi fonteset sex forte alii vitreo de rore rigabantseptenas decies palmas; qui mysticus Aelimlucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.

In fontem rcfluo Iordanis gurgite fertur,dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit;testes bis seni lapides, quos flumine in ipsoconstituere patres in formam discipulorum.

Procubuit Iericho, sola stant atria Raab.hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis)incolumi secura domo spectabile coccumignibus adversis in signum sanguinis offert.

Invictum virtute comae leo frangere Samsonadgreditur; necat ille feram, sed ab ore leonismella fluunt; maxilla asini fontem vomit ultro:stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.

Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat,pone faces caudis circumligat, in sata mittitallophylum segetesque cremat: sic callida vulpesnunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.

David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iessecura gregis, citharam formans ad ovile paternum,inde ad delicias regis; mox horrida bellaconserit et funda sternit stridente Golian.

Regia mirifici fulgent insignia David,sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona,virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.

Aedificat templum Sapientia per Solomonisobsequium; regina austri grave congerit aurum,tempus adest quo templum hominis sub pectore Christusaedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.

Forte prophetarum nati dum ligna reciduntfluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignuminiectum stagnis ferrum revocabile fecit.

Gens Hebraeorum peccamine capta frequentifleverat exilium dirae Babylonis ad amnes;tum patrios cantare modos praecepta recusatorganaque in ramis salicis suspendit amarae.

Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annospraescriptum proferre diem legemque obeunditendere, quod gradibus quos vespera texerat umbralumine perfusis docuit sol versus in ortum.

Adventante Deo descendit nuntius altoGabriel Patris ex solio sedemque repenteintrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit,inplebit, Maria, Christum paries, sacra virgo.

Sancta Bethlem caput est orbis quae protulit Iesum,orbis principium, caput ipsum principiorum.urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebatante Deus quam sol fieret, quam lucifer esset.

Hic pretiosa Magi sub virginis ubere Christodona ferunt puero myrrhaeque et turis et auri.miratur genetrix tot casti ventris honores,seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum.

Pervigiles pastorum oculos vis luminis inpletangelici natum celebrans de virgine Christum.inveniunt tectum pannis; praesepe iacenticuna erat; exultant alacres et numen adorant.

Inpius innumeris infantum caedibus hostisperfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis,fumant lacteolo parvorum sanguine cunaevulneribusque madent calidis pia pectora matrum.

Perfundit fluvio pastus Baptista locustissilvarumque favis et amictus veste cameli;tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missustestatur tinctum qui tinctis crimina donet.

Excidio templi veteris stat pinna superstes;structus enim lapide ex illo manet angulus usquein saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes;nunc caput est templi et lapidum conpago novorum.

Foedera coniugii celebrabant auspice coetuforte Galilei; iam derant vina ministris;Christus vasa iubet properanter aquaria lymphisinpleri; inde meri veteris defenditur unda.

morborum medicina latex, quem spiritus horiseructat variis fusum ratione latenti;Siloam vocitant, sputis ubi conlita caecilumina Salvator iussit de fonte lavari.

Praemia saltatrix poscit funebria virgoIohannis caput, abscisum quod lance reportetincestae ad gremium matris; fert regia donumpsaltria respersis manibus de sanguine iusto.

It mare per medium Dominus fluctusque liquentescalce terens iubet instabili descendere cumbadiscipulum, sed mortalis trepidatio plantasmergit; at ille manum regit et vestigia firmat.

Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemonfregerat: erumpit pedibusque advolvitur Iesu.ast hominem Dominus sibi vindicat et iubet hostemporcorum furiare greges ac per freta mergi.

Quinque Deus panes fregit piscesque gemellos,his hominum large saturavit milia quinque.inplentur nimio micarum fragmine corbesbis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.

Conscius insignis facti locus in Bethaniavidit ab inferna te, Lazare, sede reversum.apparet scissum fractis foribus monumentum,unde putrescentis redierunt membra sepulti.

Campus Acheldemach sceleris mercede nefandivenditus exequias recipit tumulosus humandas.sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus artatinfelix collum laqueo pro crimine tanto.

Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae,in qua pulsata est alapis facies sacra Christi,hic peccatores manet exitus, obruta quorumvita ruinosis tumulis sine fine iacebit.

vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnaeadnexus tergum dedit ut servile flagellis.perstat adhuc templumque gerit veneranda columna,nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.

Traiectus per utrumque latus laticem atque cruoremChristus agit: sanguis victoria, lympha lavacrum est.tunc duo discordant crucibus hinc inde latronescontiguis: negat ille Deum, fert iste coronam.

Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri;mors illi devicta iacet, calcavit abyssum.sanctorum populus superas simul ivit ad oras;seque dedit multis tactuque oculisque probandum.1

Montis oliviferi Christus de vertice sursumad Patrem rediit signans vestigia pacis,frondibus aeternis praepinguis liquitur umor,qui probat infusum terris de chrismate donum.

Primus init Stephanus mercedem sanguinis imbriadflictus lapidum; Christum tamen ille cruentusinter saxa rogat ne sit lapidatio fraudihostibus, o primae pietas miranda coronae!

Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt,egregium Solomonis opus; sed maius in illaChristi opus emicuit; nam claudus surgere iussusore Petri stupuit laxatos 1 currere gressus.

Somniat inlapsum Petrus alto ex aethere discumconfertum omnigenis animalibus: ille recusatmandere, sed Dominus iubet omnia munda putare.surgit et inmundas vocat ad mysteria gentes.

Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli:Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus.mox recipit visum, fit apostolus ac populorumdoctor et ore potens corvos mutare columbis.

Bis duodena senum sedes pateris citharisquetotque coronarum fulgens insignibus agnumcaede cruentatum laudat, qui evolvere librumet septem potuit signacula pandere solus.