Annales (Hemina)

Lucius Cassius Hemina (150 a. C.)

Annales

Et tum quo irent nesciebant, ilico manserunt.

His persuadetur, ilico manerent.

Pars ilico manent.

Prudens perplexim scribit.

Pastorum uulgus sine contentione consentiendo praefecerunt aequaliter imperio Remum et Romulum, ita ut de regno pararent inter se. monstrum fit: sus parit porcos triginta, cuius rei fanum fecerunt laribus Grundilibus.

Numa constituit, ut pisces qui squamosi non essent, ni pollucerent, parsimonia commentus, ut conuiuia publica et priuata cenaeque ad puluinaria facilius compararentur, ni qui ad polluctum emerent, pretio minus parcerent eaque praemercarentur.

Censuit sese regem Porsennam occidere.

Quicumque propter plebitatem agro publico eiecti sunt, . . .

Tunc Marcius †praeco primum proletarios armauit.

Ne quis regnum occuparet, si plebs nostra fremere imperia coepisset . . .

et in area in Capitolio signa quae erant demoliunt.

Quae nata sunt, ea omnia denasci aiunt.

idque admiratum esse gauisi . . .

mulier cantabat tibiis Phrygiis et altera cymbalissabat.

Homo mere litterosus.

In campo Tiburte ubi hordeum demessuerunt . . .

Hos libros si quis nostratis sapiens . . .

Scriba pontificius, qui cum eabus stuprum fecerat, . . .

nemo uicinus consedo.

In Hispania pugnatum bis, utrasque nostri loco moti.

Qua fine omnis res atque omnes artes humanitus . . . que aguntur?

ex Tiberi lacte haurire . . .

Mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent. ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca euinctum candelis quoquouersus. in eo lapide insuper libros insitos fuisse, propterea arbitrarier non com- putuisse. et libros citratos fuisse, propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae Pythagoricae.

Sinuessae magalia addenda murumque circum ea . . .

adulatique erant ab amicis et adhortati.